Gesta comitum Barcinonensium, ms. A, BnF, Latin 5132, first page, fol. 23, 26 of 32 lines, chap. I and part of II
Click on parchment for a comparison. The text (below) is adjusted line per line to the original parchment to
facilitate your review. It is expanded from the Latin "short hand" commonly used at the time.
1. I Antiquorum nobis relatione compertum est quod miles quidam fuerit nomine Guiffredus de uilla que uocatur
2. Arrianum, que et sita est in territorio Confluente iuxta amnem Thetim, haut procul a monaste-
3. rio Sancti Michaelis Coxanensis. Hic igitur miles, diuitiis, armis et consilio opinatissimus, comitatum Bar-
4. chinonensem a rege Francorum sua adeptus est probitate. Quodam autem tempore, cum ad uisendos legatos regis cum filio
5. suo nomine Guifredo, qui cognominatus est Pilosus, Narbonam occurisset, in seditione militari per barbam a quodam Franco
6. tractus, educto gladio eum qui hoc fecerat interemit. Ob hoc igitur ilico comprehensus, cum ad regem in Franciam duceretur, co-
7. mmota iterum in uia seditione, uolens se de sua captione ulcisci, ab his qui eum deducebant haut procul a Podio
8. Sancte Marie interfectus esse narratur. Pridictus autem filius eius Guifredus, qui cum eo ducebatur, regi Francorum oblatus est, et quid de
9. patre eius in uia accidisset eidem relatum est. Contristatus itaque rex factum uituperauit, et quia hoc ita factum
10. fuerat, honorem Guifredi regi Francorum in perditionem posse in posterum uenire nuntiauit. II Susceptum tamen [rex] puerum
11. cuidam comiti, ut fertur, de Flandres ad nutriendum commendare studiosissime curauit; cuius comitis filiam factus a
12. dolescens grauidauit, nullo tamen conscio preter matrem puelle, que hoc sagaciter agnouit, agnitumque pudore magis
13. quam facinoris assensu celauit. Hesitans igitur mater cuinam posset uiro filiam suam tradere, timens etiam
14. ne si hoc ad aliquorum notitiam perueniret, puella in obprobrium omnium incideret, hoc tandem consilium adinuenit: predictum etenim pue-
15. rum ad iusiurandum coegit, ut si aliquando uolente Deo honore paterno, comitatu scilicet Barchinonensi, reindueretur, predictam
16. puellam in matrimonium sibi copularet. Que facto, sordidis eum uestibus induit, et sub habitu peregrini cum quadam uetula
17. ad matrem suam, que adhuc uiua in uiduitate permanebat, in Barchinonense territorium delegauit. Quem mater cognoscens, quod in
18. quibusdam insolitis in corpore hominis partibus pilosus erat, unde et Pilosi nomen accepit, conuocatis magnatibus ac proceri-
19. bus totius patrie sue, qui patrem eius nouerat et ei fideles exiterant, filium suum eis occulte ostendit. Recogitantes igitur omnes
20. illi magnates et optimates quanta fraude et obprobrio pater eius occisus fuerit et iste exheredatus, pro domino eum susceperunt et ei
21. fidem tanquam domino suo se seruaturos iurauerunt. Constituto igitur die, conuenerunt omnes simul cum puero in locum ubi Salomonem, natio-
22. ne Gallicum, comitem tunc Barchinonensem, debere interesse didicerant; ibique communi consilio predictus puer, manibus propriis, prefatum comi-
23. tem euaginato gladio coram omnibus interemit, eiusque comitatum a Narbona usque in Hispaniam solus, dum uixit, obtinuit.
24. Missis deinde legatis in Galliam, filiam supradicti comitis de Flandres, sicut promiserat, in matrimonium accepit, occurens illi congruo
25. loco et die. Consilio igitur et ope amicorum puelle actum est ut gratiam et amicitiam regis haberet: et accipiens per manum eius honorem
26. suum, in ipsius curia diutius remansit...
Note for scholars: The edition of 1925 by Barrau Dihigo and Masso Torrents offers copies
of the entire Gesta, but omits p. 2 for some unknown reason. See missing page from BnF!
You have the following choices: